Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 40.9.12

QUI ET A QUIBUS MANUMISSI LIBERI NON FIUNT ET AD LEGEM ÆLIAM SENTIAM

inscriptio Ulpianus libro quarto de adulteriis

D.40.9.12pr. Prospexit legis lator, ne mancipia per manumissionem quæstioni subducantur, idcircoque prohibuit ea manumitti certumque diem præstituit, intra quem manumittere non liceat.

D.40.9.12.1 Ipsa igitur quæ divertit omnes omnimodo servos suos manumittere vel alienare prohibetur, quia ita verba faciunt, ut ne eum quidem servum, qui extra ministerium eius mulieris fuit vel in agro vel in provincia, possit manumittere vel alienare: quod quidem perquam durum est, sed ita lex scripta est.

D.40.9.12.2 Sed et si post divortium servum mulier paravit aut alia ratione adquisiit, æque, quod ad verba attinet, manumittere non poterit: et ita Sextus quoque Cæcilius adnotat.

D.40.9.12.3 Pater vero, in cuius potestate filia fuerit, ea tantum mancipia prohibetur manumittere alienareve, quæ in usu filiæ fuerunt tributa.

D.40.9.12.4 Matrem quoque prohibuit manumittere alienareve ea mancipia, quæ in ministerium filiæ concesserat.

D.40.9.12.5 Sed et avum et aviam prohibuit manumittere, cum horum quoque mancipia quæstione postulari posse lex voluerit.

D.40.9.12.6 Sextus Cæcilius recte ait angustissimum tempus legem præstitisse alienandis manumittendisve servis․ finge, inquit, ream adulterii intra sexagesimum diem postulatam: quæ cognitio tam facile expediri potuit adulterii, ut intra sexagesimum diem finiatur? et tamen licere mulieri quamvis postulatæ adulterii servum suspectum in adulterio vel quæstioni necessarium, quod ad verba legis attinet, manumittere․ sane in hunc casum subveniendum est, ut destinati servi quasi conscii vel quasi nocentes non debeant manumitti ante finitam cognitionem.

D.40.9.12.7 Pater mulieris vel mater, si intra sexagesimum diem decedant, ex his servis, quos in ministerium filiæ dederint, neque manumittere neque alienare poterunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑