Digesta Iustiniani 40.8.7
inscriptio Paulus libro singulari de libertatibus dandis
D.40.8.7 Imperator noster cum patre suo constituit in eo, qui, cum possit abducere prostitutam ancillam, pecunia accepta manus iniectionem vendidit, ut libera esset: nihil enim interesse, ipse abducas et prostituas, an patiaris prostitutam esse pretio accepto, cum possis eximere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
