Digesta Iustiniani 40.8.3
inscriptio Callistratus libro tertio de cognitionibus
D.40.8.3 Eum, qui ita venit, ut intra tempus manumitteretur, cum dies præstandæ libertatis venerit vivente venditore et perseverante in eadem voluntate, perinde haberi, ac si ab eo, a quo debuit manumitti, manumissus esset: mortuo autem venditore non esse heredum eius voluntatem explorandam divus Marcus cum filio suo rescripsit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
