Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 40.7.9.1

DE STATULIBERIS

inscriptio Ulpianus libro vicensimo octavo ad Sabinum

D.40.7.9pr. Statuliberum medio tempore servum heredis esse nemo est qui ignorare debeat: eapropter noxæ dedi poterit․ sed deditus sperare adhuc libertatem poterit: nec enim deditio spem illi adimit libertatis.

D.40.7.9.1 Si statuliberum non eadem condicione heres vendat, causa eius immutabilis est et luere se ab eo potest simili modo ut ab herede. si tamen suppresserit condicionem statuliberi? et ex empto quidem tenetur: graviores autem etiam stellionatus crimen important ei, qui sciens dissimulata condicione statutæ libertatis simpliciter eum vendiderit.

D.40.7.9.2 Illud tractatum est, an liberatio contingat ei qui noxæ dederit statuliberum․ et Octavenus putabat liberari: et idem dicebat et si ex stipulatu Stichum deberet eumque statuliberum solvisset: nam et si ante solutionem ad libertatem pervenisset, extingueretur obligatio tota: ea enim in obligatione consistere, quæ pecunia lui præstarique possunt, libertas autem pecunia lui non potest nec reparari potest․ quæ sententia mihi videtur vera.

D.40.7.9.3 Statuliberi condicio ita demum immutabilis est, si adita hereditas fuerit: ceterum ante aditam hereditatem in propriam usucapitur servitutem libertatisque spes infringitur: sed adita postea hereditate spes libertatis favore sui redintegrabitur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑