Digesta Iustiniani 40.7.8
inscriptio Pomponius libro octavo ad Sabinum
D.40.7.8pr. Ita liber esse iussus ‘si decem dederit, liber esto’ heredi dare debet: nam qui non habet, cui det, heredi dando ad libertatem pervenit.
D.40.7.8.1 Si partes suas quisque heredum diversis ementibus vendiderit, quas portiones heredibus dare statuliber debuit, easdem dabit emptoribus. Labeo autem ait, si nomina dumtaxat heredum in testamento posita sint, viriles partes eis dandas: si vero ita ‘si heredibus dedit’, hereditarias.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
