Digesta Iustiniani 40.7.6.6
inscriptio Ulpianus libro vicensimo septimo ad Sabinum
D.40.7.6pr. Si statulibera serva poenæ facta sit et post damnationem statutæ libertatis condicio exstiterit, quamvis ipsi statuliberæ nihil proficiat, partui tamen proficere oportet, ut perinde liber nascatur, atque si mater damnata non esset.
D.40.7.6.1 Quid tamen si qua conceperit in servitute, deinde ab hostibus capta peperit ibi post existentem condicionem, an liberum pariat? et interim quidem quin servus hostium sit, nequaquam dubium est: sed verius est postliminio eum liberum fieri, quia, si mater in civitate esset, liber nasceretur.
D.40.7.6.2 Plane si apud hostes eum concepisset et post existentem condicionem edidisset, benignius dicetur competere ei postliminium et liberum eum esse.
D.40.7.6.3 Statuliber parendo condicioni in persona emptoris pervenit ad libertatem: et sciendum hoc ad statuliberos omnis sexus pertinere. non solum autem si venierit, hæc condicio ad eum transit qui emit, verum etiam ad omnes, quicumque quoquo iure dominium in statulibero nacti sunt․ sive igitur legatus sit tibi ab herede statuliber sive adiudicatus sive usucaptus a te sive traditus vel aliquo iure tuus factus, sine dubio dicemus parere condicioni in persona tua posse. sed et in herede emptoris idem dicitur.
D.40.7.6.4 Si filius familias heres sit institutus et statuliber filio dare iussus est et liber esse, sive filio sive patri dando pervenit ad libertatem, quia et ad patrem hereditatis emolumentum pervenit․ sed et si post mortem filii patri dederit quasi heredis heredi, liber erit, nam et si quis extraneo dare iussus sit et liber esse, deinde hic heredi heres extiterit, non quasi in extranei persona, sed quasi in heredis condicioni parebit.
D.40.7.6.5 Statuliber decem dare iussus et liber esse, si quinque datis distractus sit, residua quinque emptori dabit.
D.40.7.6.6 Si servus tuus statuliberum emerit, tibi datur, quod heredibus dare iussus est․ sed et si tuo servo dederit, si modo is eum peculiari nomine emit neque ei tu peculium ademisti, puto liberum fore, scilicet ut eo modo tibi dedisse intellegatur, perinde atque si tua voluntate cuivis alii tuorum servorum dedisset.
D.40.7.6.7 Si quis non dare decem et liber esse, sed rationibus redditis liber esse iussus sit, an ad emptorem hæc condicio transeat, videamus․ et alias sciendum est eas demum condiciones ad emptorem transire, quæ sunt in dando: ceterum hæ, quæ sunt in faciendo, non transeunt, ut puta si filium eius litteras edocuerit: hæ enim personis eorum cohærent, quibus adscribuntur․ rationum autem reddendarum condicio, quod ad reliqua quidem attinet, in danda pecunia consistit, quod autem ad ipsa volumina rationum tradenda percontandasque et examinandas rationes et in dispungendas atque excutiendas, factum habet․ num quid ergo reliqua quidem et emptori dando perveniat ad libertatem, cetera in persona heredis consistant? puto igitur et ad emptorem reliquorum solutionem transmitti: sic fiet, ut dividatur condicio: et ita Pomponius libro octavo ex Sabino scripsit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
