Digesta Iustiniani 40.7.4.2
inscriptio Paulus libro quinto ad Sabinum
D.40.7.4pr. Cum heres rei publicæ causa abesset et pecuniam statuliber haberet: vel exspectari eum debere, donec redeat is cui dare debet, vel deponere in ædem pecuniam consignatam oportet, quo subsecuto statim ad libertatem pervenit.
D.40.7.4.1 Non est statuliber, cui libertas in tam longum tempus collata est, ut eo tempore is qui manumissus est vivere non possit: aut si tam difficilem, immo pæne impossibilem condicionem adiecerit, ut aliunde ea libertas optingere non possit, veluti si heredi milies dedisset aut cum moreretur, liberum esse iussisset: sic enim libertas inutiliter datur, et ita Iulianus scribit, quia nec animus dandæ libertatis est.
D.40.7.4.2 Servire Titio anno et liber esse iussus Titio mortuo non statim liber fiet, sed cum annus transierit, quod videtur non tantum sub condicione, sed etiam ex tempore data libertas: etenim absurdum est maturius eum liberum fieri, cum condicionem non implet, quam futurus foret, si eam expleret.
D.40.7.4.3 Si duobus decem datis liber esse iussus sit et unus quinque accipere noluerit, melius est dicere posse eum eadem quinque alteri offerentem ad libertatem pervenire.
D.40.7.4.4 ‘Stichus si Titio per triennium servierit’ vel ‘si illi centum operas dederit, liber esto’․ constat hoc modo libertatem utiliter dari posse: nam et alienus servus servire nobis potest, sicuti liber, et multo magis operas dare: nisi testator servitutis appellatione dominium magis quam operam intellexit․ ideoque si prohibet heres Titio servire, pervenit ad libertatem.
D.40.7.4.5 ‘Stichus si heredi meo anno servierit, liber esto’: quærendum est, annus quomodo accipi debeat, an qui ex continuis diebus trecentis sexaginta quinque constet an quibuslibet․ sed superius magis intellegendum Pomponius scribit․ sed et si quibusdam diebus aut valetudo aut alia iusta causa impedimento fuerit, quo minus serviat, et hi anno imputandi sunt: servire enim nobis intelleguntur etiam hi, quos curamus ægros, qui cupientes servire propter adversam valetudinem impediuntur.
D.40.7.4.6 Item si decem heredi dare iussus fuerit, heres etiam per partes accipere favore libertatis cogendus est.
D.40.7.4.7 Ita liber esse iussus ‘si Titius Capitolium ascenderit’: si Titius nolit ascendere, impedietur libertas․ idemque iuris est in similibus causis et condicionibus.
D.40.7.4.8 Item Cassius ait ei, qui servire iussus est anno, illud tempus, quo in fuga sit vel in controversia pro libertate, non procedere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
