Digesta Iustiniani 40.7.39
inscriptio Iavolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis
D.40.7.39pr. ‘Stichum Attio do lego et, si is ei nummos centum dederit, liber esto’․ si servus ex testamento nummos Attio dedisset, eos repetere heredem non posse Labeo existimat, quia Attius eos a servo suo acceperit, non ab heredis servo․ eum autem statuliberum esse Quintus Mucius, Gallus et ipse Labeo putant: Servius, Ofilius non esse. superiorem sententiam probo, ita tamen, ut is servus heredis, non legatarii sit, utpote cum legatum statulibertate tollatur.
D.40.7.39.1 ‘Stichus liber esto, quando æs alienum meum solutum creditoribusve meis satisfactum erit’․ quamvis heres locuples extitisset, tamen non prius Stichum liberum futurum, quam creditores pecuniam aut satis accepissent aliove quo modo sibi cavissent, Labeo Ofilius responderunt.
D.40.7.39.2 Si heres servo pecuniam ad negotiandum dedisset, statuliberum eam ipsam numerando liberari ex testamento non posse Labeo Trebatius responderunt, quia reddere eam magis quam dare videretur․ ego puto, si peculiares nummi fuerunt, ex testamento eum liberum futurum.
D.40.7.39.3 ‘Dama servus cum heredi meo annorum septem operas solverit, liber esto’ et is servus intra septem annos in iudicio publico esset et septimus annus præterisset, Servius ait eum non liberari debere, Labeo, et si postea solvisset annorum septem operas, liberum futurum: quod verum est.
D.40.7.39.4 ‘Si Stichus Attiæ mille nummos dederit, liber esto’․ Attia vivo testatore decessit: non posse Stichum liberum esse Labeo Ofilius responderunt: Trebatius, si ante testamentum factum Attia decessisset, idem: si postea, eum liberum futurum․ Labeonis et Ofilii sententia rationem quidem habet, sed hoc iure utimur, ut is servus ex testamento liber sit.
D.40.7.39.5 Si servus operas extraneo dare iussus esset, nullus nomine servi suas operas dando liberare servum potest․ quod in pecunia aliter observatur, utpote cum extraneus pro eo servo dando pecuniam servum liberaret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
