Digesta Iustiniani 40.7.35
inscriptio Papinianus libro nono responsorum
D.40.7.35 Non videbitur per statuliberum non stare, quo minus condicio libertatis existat, si de peculio, quod apud venditorem servus habuit, pecuniam condicionis offerre non possit: ad alienum enim peculium voluntas defuncti porrigi non potuit․ idem erit et si peculio servus venierit et venditor fide rupta peculium retinuerit: quamquam enim ex empto sit actio, tamen apud emptorem peculium servus non habuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
