Digesta Iustiniani 40.7.34.1
inscriptio Papinianus libro vicensimo primo quæstionum
D.40.7.34pr. Servus si heredi decem dederit, liber esse iussus est: statuliberum heres eum manumisit ac postea defunctus est․ heredis heredi pecunia danda non est: quod enim placuit heredis heredi dari oportere, tunc memineris locum habere, cum prior heres dominus accepturus pecuniam fuit․ quæ causa facit ambulatoriam, ut ita dixerim, condicionem: duæ sunt enim causæ, per quas in primi heredis persona condicio impletur, dominii ratio, item personæ demonstratio: prior causa transit in omnem successorem, ad quem pervenerit statuliber per dominii translati continuationem, sequens personæ dumtaxat eius, qui demonstratus est, adhæret.
D.40.7.34.1 Imperator Antoninus rescripsit iussum rationes reddere et liberum esse, si heres causabitur accipere rationes, nihilo minus liberum fore․ quod rescriptum ita accipi debet, ut, si reliqua non trahat, liber sit: quod si trahat, ita demum, si optulit eam quantitatem, quæ refundi debuit ex fide veritatis: non enim libertati sufficit heredem in mora fuisse, si non id fiat per statuliberum, quod remota mora libertati aditum daret․ quid enim si ita manumissum ‘Dama si in Hispaniam profectus anno proximo fructus coegerit, liber esto’ Romæ retineat heres neque proficisci patiatur? numquid dicturi sumus statim ante fructus coactos liberum fore? nam et cum Romæ stipulatio concipitur ita ‘centum in Hispania dare spondes?’, inesse tempus stipulationi, quo possit in Hispaniam pervenire, nec ante iure agi placuit․ sed si heres acceptis rationibus et reliquis computatis donare se ea statulibero non habenti quod inferat proscribat aut etiam litteris ad eum missis palam faciat, condicio libertatis impleta videbitur․ quid ergo, si neget se reliqua traxisse atque ideo, quia per heredem steterit, ut accipiat rationes, liberum factum, heres autem neque se fecisse moram et reliqua debere statuliberum contendat? apud eum qui de libertate cognoscit, an condicio sit impleta, constabit: cuius officio continebitur de mora considerare nec minus computare rationes et, si reliqua trahi compererit, non esse liberum pronuntiare․ sed si numquam negavit reliqua debere, cum autem conveniret heredem et rationes offerret, professus sit refusurum, quidquid in reliquis esse constiterit et eius pecuniæ reum numerare paratum idoneum optulit et heres in mora fuit: sententia pro libertate dicetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
