Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 40.7.31

DE STATULIBERIS

inscriptio Gaius libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam

D.40.7.31pr. Si servo sub condicione rationum editarum legatum sit, per eam condicionem eum iussum esse legatum accipere, ut pecuniam reliquorum reddat, non dubitatur.

D.40.7.31.1 Et ideo cum quæsitum est ‘Stichus cum rationes dederit, cum contubernali sua liber esto’ an mortuo Sticho ante condicionem contubernalis eius libera esse possit: Iulianus dixit quæstionem esse in hac specie, quæ et in legatis agitatur ‘illi cum illo do’, an altero deficiente alter ad legatum admittatur: quod magis sibi placere, perinde ac si ita scriptum esset ‘illi et illi’․ aliam etiam esse quæstionem, an contubernali quoque condicio iuncta sit: quod magis esset․ itaque si nulla reliqua Stichus habuerit, statim eam liberam esse, si habuerit reliqua, debere eam numerare pecuniam: nec tamen liciturum ex suo peculio dare, quia id illis permissum sit, qui principaliter pro sua libertate pecuniam dare iubentur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑