Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 40.7.3.5

DE STATULIBERIS

inscriptio Ulpianus libro vicensimo septimo ad Sabinum

D.40.7.3pr. Statuliberos condicioni parere oportet, si nemo eos impediat et sit condicio possibilis.

D.40.7.3.1 Sed si in heredis persona iussus sit parere condicioni, quid dici debeat? si quidem paruit condicioni, statim liber est etiam invito herede․ quod si non patitur heres pareri (puta offert decem, quæ dare iussus erat), procul dubio liber est, quia per heredem stare videtur, quo minus condicionem impleat․ et parvi refert, de peculio ei offerat an ab alio accepta: receptum est enim, ut servus peculiares quoque nummos dando perveniat ad libertatem, sive ipsi heredi sive alii dare iussus est.

D.40.7.3.2 Inde quæritur, si forte debeatur pecunia huic servo vel ab herede, quod in domini rationem plus erogaverat, vel ab extraneo, nec velit heres debitorem convenire vel statulibero solvere pecuniam: an debeat ad libertatem pervenire, quasi moram per heredem patiatur․ et aut legatum huic statulibero fuit peculium aut non: si legatum peculium fuit, Servius scribit moram eum libertatis passum ob hoc ipsum, quod ei aliquid ex ratione dominica deberetur nec ei ab herede præstaretur: quam sententiam et Labeo probat․ idem Servius probat et si in eo moram faciat heres, quod nolit exigere a debitoribus: nam perventurum ad libertatem ait․ mihi quoque videtur verum quod Servius ait․ cum igitur veram putemus sententiam Servi, videamus, an et si non fuerit prælegatum peculium servo, idem debeat dici: constat enim statuliberum de peculio posse dare vel ipsi heredi iussum vel alii: et si eum dare impediat, perveniet statuliber ad libertatem․ denique etiam remedii loco hoc monstratur domino statuliberi, ut eum extraneo iussum dare prohibeat, ne et nummos perdat cum statulibero․ proinde defendi potest et si non vult exigere vel ipse solvere, ut hic habeat, unde condicioni pareat, libertatem competere: et ita Cassius quoque scribit.

D.40.7.3.3 Non solum autem si dare iussum dare prohibeat, statuliber ad libertatem pervenit, verum etiam si ascendere Capitolium iussum ascendere vetet, item si Capuæ dare iussum Capuam ire prohibeat: nam qui prohibet servum proficisci, intellegendus est impedire magis velle libertatem quam operis servi uti.

D.40.7.3.4 Sed et si iussum coheredi dare non patiatur unus ex heredibus dare, æque liber erit: sed is, cui iussus erat dare et liber esse, familiæ erciscundæ iudicio ab eo qui impedit consequetur, quod sua intererat prohibitum statuliberum non esse.

D.40.7.3.5 Si decem iussus dare et liber esse quinque det, non pervenit ad libertatem, nisi totum det: interim igitur vindicare quinque nummos dominus eorum potest․ sed si residuum fuerit solutum, tunc etiam id alienatum, cuius ante dominium non erat translatum․ ita pendebit præcedentis summæ alienatio, sic tamen, ut non retro nummi fiant accipientis, sed tunc, cum residua summa fuerit exsoluta.

D.40.7.3.6 Si plus quam iussus erat dederit statuliber, puta decem iussus dare viginti dedit, sive numeravit sive in sacculo dedit, pervenit ad libertatem et superfluum potest repetere.

D.40.7.3.7 Si quis servum iussum decem dare et liberum esse vendiderit sine peculio, utrum statim liber sit (quasi prohibitus videatur de peculio dare hoc ipso, quod sine peculio distractus est) an vero cum fuerit prohibitus peculium tangere? et puto tunc demum liberum fore, cum volens dare prohibeatur, non statim ubi veniit.

D.40.7.3.8 Si quis servum iussum decem dare et liberum esse operari prohibeat, vel si, quod ex operis suis meret, abstulerit ei heres, vel si, quod ex mercedibus suis coegit, heredi dederit, an ad libertatem perveniat? et puto, si quidem ex operis dederit vel undecumque dederit, ad libertatem perventurum: quod si prohibeatur operari, non fore liberum, quia operari domino debet․ plane si ei ablata fuerit pecunia ex operis collecta, liberum fore arbitror, quia de peculio dare prohibetur․ sane si testator vel ex operis ut det iussit, prohibitum operari ad libertatem perventurum non dubito.

D.40.7.3.9 Sed et si argento subtracto vel rebus aliis distractis nummos corrasos dederit, perveniet ad libertatem, quamvis, si nummos subtractos dedisset, ad libertatem non perveniret: nec enim videtur dedisse, sed magis reddidisse․ sed nec si aliis subripuerit nummos et heredi dederit, ad libertatem perveniet, quia avelli nummi ei qui accepit possunt․ plane si sic consumpti fuerint, ut nullo casu avelli possint, competet libertas.

D.40.7.3.10 Non solum autem si heres moram facit libertati, sed et si tutor vel curator vel procurator vel alius quivis, in cuius persona condicioni parendum est, libertatem competere dicemus․ et sane hoc iure utimur in statulibero, ut sufficiat per eum non stare, quo minus condicioni pareat.

D.40.7.3.11 Si quis heredi in diebus triginta proximis mortis testatoris dare iussus fuerit, deinde heres tardius adierit, Trebatius et Labeo, si sine dolo malo tardius adierit, dantem eum intra dies triginta aditæ hereditatis ad libertatem pervenire: quæ sententia vera est. sed quid si data opera traxit? an ob id statim, ut adita est hereditas, ad libertatem perveniat? quid enim si tunc habuit, post aditam habere desiit? sed et hic expleta videtur condicio, quoniam per eum non steterit, quo minus impleatur.

D.40.7.3.12 Si quis sic acceperit libertatem ‘cum decem dare poterit, liber esto’, Trebatius ait, licet habuerit decem vel idoneus fuerit ad adquirendum et conservandum peculium, tamen non alias ad libertatem perventurum, nisi dederit aut per eum non steterit, quo minus det: quæ sententia vera est.

D.40.7.3.13 Stichus annua bima trima die denos aureos heredi si dederit, liber esse iussus est․ si prima pensione stetit per heredem, quo minus acciperet decem, exspectandam esse trimam pensionem placet, quia et tempus adiectum est et adhuc supersunt duæ pensiones․ sed si eadem decem sola habeat, quæ optulit ad primam pensionem, an etiam ad sequentem quoque prosit, si offerat? et an et ad tertiam, si sequens pensio non sit accepta? et puto sufficere hæc eadem et pænitentiæ heredi locum non esse: quod et Pomponius probat.

D.40.7.3.14 Quid si servus, qui annua bima trima die iussus est dena dare, tota simul offerat heredi non exspectata die ? vel decem primo anno datis secundo anno viginti optulit ? benignius est eum in libertatem pervenire, cum utriusque providentia infertur et servi․ quatenus maturius in libertatem perveniat, et heredis, quatenus dilatione interempta ilico accipiat, quod post tempus consequi poterat.

D.40.7.3.15 Si ita sit libertas servo data, si quinquennio heredi servierit, deinde eum heres manumiserit, statim liber fit, quasi per eum sit effectum, quo minus ei serviat: quamvis si non pateretur eum sibi servire, non statim perveniret, quam si quinquennium præterisset. ratio huius res evidens est: manumissus enim amplius servire non potest: at is quem quis non patitur sibi servire, postea pati potest intra quinquennii tempus․ atquin iam quinquennio ei servire non potest: sed vel minus potest.

D.40.7.3.16 Item Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit, si Arethusæ libertas ita sit data, si tres servos pepererit, et per heredem steterit, quo minus pepererit (puta quod ei medicamentum dedisset, ne conciperet), statim liberam futuram esse: quid enim exspectamus? idemque et si egisset heres, ut abortum faceret, quia et uno utero potuit tres edere.

D.40.7.3.17 Item si heredi servire iussum statuliberum heres vendidit et tradidit, credo statim ad libertatem pervenire.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑