Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 40.7.21

DE STATULIBERIS

inscriptio Pomponius libro septimo ex Plautio

D.40.7.21pr. Labeo libro posteriorum ita refert: ‘Calenus dispensator meus, si rationes diligenter tractasse videbitur, liber esto suaque omnia et centum habeto’․ diligentiam desiderare eam debemus, quæ domino, non quæ servo fuerit utilis․ erit autem ei diligentiæ coniuncta fides bona non solum in rationibus ordinandis, sed etiam in reliquo reddendo․ et quod ita scriptum est ‘videbitur’, pro hoc accipi debet ‘videri poterit’: sic et verba legis duodecim tabularum veteres interpretati sunt ‘si aqua pluvia nocet’, id est ‘si nocere poterit’․ et si quæreretur, cui eam diligentiam probari oporteat, heredum arbitratum viri boni more agentium sequi debebimus, veluti si is, qui certam pecuniam dedisset, liber esse iussus est, non adscripto eo, cui si dedisset, eo modo poterit liber esse, quo posset, si ita fuisset scriptum ‘si heredi dedisset’.

D.40.7.21.1 Pactumeius Clemens aiebat, si ita sit fideicommissum relictum ‘cui eorum voles, rogo restituas’, si nullum elegisset cui restitueret, omnibus deberi imperatorem Antoninum constituisse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑