Digesta Iustiniani 40.7.20
inscriptio Paulus libro sexto decimo ad Plautium
D.40.7.20pr. Si peculium servo legatum sit, qui iussus est alii dare decem et sic liber esse, et heres eum prohibuerit dare, deinde manumissus peculium petat ex causa legati, an per doli exceptionem eam summam, quam daturus esset, deducere heres possit, ut ipsi prosit, non manumisso, quod ea pecunia data non est? an vero indignus sit heres, qui contra voluntatem defuncti fecit, eam pecuniam lucrari? et cum servo nihil absit et libertas ei competit, invidiosum est heredem fraudari.
D.40.7.20.1 De illo quæritur, si invito herede det aut nesciente, an faciat nummos accipientis․ et Iulianus vere existimat ex hac causa concessam videri statuliberis alienationem nummorum etiam invito herede et ideo facere eos accipientis pecuniam.
D.40.7.20.2 Quod si heredi dare iussus est decem et eam summam heres debeat servo: si velit servus eam pecuniam compensare, erit liber.
D.40.7.20.3 Is, cui servus pecuniam dare iussus est ut liber esset, decessit. Sabinus, si decem habuisset parata, liberum fore, quia non staret per eum, quo minus daret․ Iulianus autem ait favore libertatis constituto iure hunc ad libertatem perventurum, etiamsi postea habere coeperit decem․ adeo autem constituto potius iure quam ex testamento ad libertatem pervenit, ut, si eidem et legatum sit, mortuo eo cui dare iussus est ad libertatem quidem perveniet, non autem et legatum habiturus est: idque et Iulianus putat, ut in hoc ceteris legatariis similis sit․ diversa causa est eius, quem heres prohibet condicioni parere: hic enim ex testamento ad libertatem pervenit.
D.40.7.20.4 Heredi autem iussum dare etiam heredis heredi dare posse divus Hadrianus rescripsit: et si hoc sensit testator, etiam in legatario idem dicendum est.
D.40.7.20.5 Quædam condiciones natura sui nec possunt eodem tempore impleri, sed necessariam habent temporis divisionem, velut cum decem operarum iussus est dare, quia operæ per singulos dies dantur․ igitur et si singulos aureos det statuliber, potest dici eum implesse condicionem․ alia causa est operarum, quia hæ necessario singulæ edendæ sunt․ sed et si heres accipere noluerit, non statim liber erit, sed cum tempus transierit, per quod operarum quantitas consummatur․ idem dicendum est, si iussum Capuam ire et liberum esse heres prohibeat ire: tunc enim erit liber, cum pervenire Capuam potuisset: inesse enim videtur tempus tam operarum præstationi quam itineri.
D.40.7.20.6 Si ita quis acceperit libertatem ‘Stichus, si heres eum non manumiserit, liber esto’, poterit ab herede manumitti: non contra voluntatem testatoris adimitur ei libertus․ sed non tam continuum tempus exigendum est, ut præcipitari cogatur heres vel ex peregrinatione celerius reverti ad manumittendum vel administrationem rerum necessariarum intermittere, nec rursus tam longum, ut, quamdiu vivat, protrahatur manumissio, sed modicum, quo primum possit sine magno incommodo suo heres manumittere․ quod si tempus adiectum fuerit, illud spectabitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
