Digesta Iustiniani 40.7.17
inscriptio Neratius libro tertio membranarum
D.40.7.17 Si decem heredi dedisset, iussus est liber esse: decem habet et tantundem domino debet: dando hæc decem non liberabitur․ nam quod statulibero ex peculio suo dare explendæ condicionis causa concessum est, ita interpretari debemus, ut non etiam ex eo dare possit, quod extra peculium est․ nec me præterit hos nummos peculiares posse dici, quamvis, si nihil præterea servus habeat, peculium nullum sit․ sed dubitari non oportet, quin hæc mens fuerit id constituentium, ut quasi ex patrimonio suo dandi eo nomine servo potestas esset, quia id maxime sine iniuria dominorum concedi videbatur․ quod si ultra quis progredietur, non multum aberit, quin etiam eos nummos, quos domino subripuerit, dando statuliberum condicioni satisfacturum existimet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
