Digesta Iustiniani 40.5.ult
inscriptio Marcellus libro singulari responsorum
D.40.5.56 Lucius Titius testamento ita cavit: ‘si quos codicillos reliquero, valere volo․ si quis mihi ex Paula, quæ uxor mea fuit, intra decem menses natus natave erit, ex semisse heredes sunto․ Gaius Seius ex semisse heres esto․ Stichum et Pamphilum servos meos et Erotem et Diphilum peto et fidei heredum committo, ut, cum ad pubertatem liberi mei pervenerint, manumittant’․ deinde novissima parte ita cavit: ‘quod si mihi liberi nati non erunt aut intra pubertatem decesserint, tunc heredes ex paribus partibus sunto Mucius et Mævius․ legata, quæ priore testamento, quo filios et Seium, reliqui, præstari volo’, hoc est et a sequentibus heredibus․ deinde codicillis ita cavit: ‘Lucius Titius heredibus primis et substitutis salutem․ peto, ut ea quæ testamento cavi legavi et ea quæ codicillis cavero legavero, præstetis’․ quæro, cum liberi Lucio Titio nati non sint, an Sticho et Pamphilo et Eroti et Diphilo servis confestim fideicommissa libertas præstari debeat․ Marcellus respondit condicionem, quæ libertati eorum, de quibus quæreretur, si filii heredes exstitissent, adposita esset, repetitam non videri ideoque confestim libertatem præstandam esse et a primis et a substitutis heredibus: nam ut supra scriptum est, petit, ut quæ testamento cavisset præstarentur, cavit autem de libertate eorum servorum․ atquin sub condicione cavit et, si alterius generis condicio esset, exspectanda esset: sed non est verisimile, ut hoc in ista condicione cogitaverit, cum fidei substitutorum committeret, qui admitti ad hereditatem non possent, si impleretur condicio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
