Digesta Iustiniani 40.5.6
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo ad edictum
D.40.5.6 Decem legata sunt et rogatus est legatarius Stichum emere et manumittere: Falcidia intervenit et minoris emi servus non potest: quidam putant dodrantem accipere debere legatarium nec emere compellendum․ idem putant etiam si suum servum rogatus sit manumittere et dodrantem ex legato acceperit, non esse compellendum manumittere․ videamus, ne utique in hac specie aliud dicendum sit. sed in superiore sunt qui putant cogendum legatarium redimere servum, et se oneri subiecisse, dum accipit vel dodrantem: sed si paratus sit retro restituere quod accepit, an audiendus sit, videndum․ sed cogendus heres tota decem præstare, perinde atque si adiecisset testator, ut integra præstentur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
