Digesta Iustiniani 40.5.55
inscriptio Marcianus libro quarto regularum
D.40.5.55pr. Sed et si non data opera tardius adierit, sed dum de adeunda hereditate deliberat, idem dictum est․ et si postea cognovit se heredem institutum, quam ancilla peperit, placet hoc quoque casu subveniendum esse: hoc tamen casu ipse manumittere debebit, non matri tradere.
D.40.5.55.1 Sed si directo libertas data fuerit ancillæ et horum aliquid evenerit, quemadmodum natis subvenietur? nam ibi quidem petitur fideicommissa libertas et prætor parvulis subvenit: cum vero directo libertas datur, non petitur․ sed etiam hoc casu puto nato subveniendum esse, ut aditus prætor in rem matri decernat actionem exemplo fideicommissariæ libertatis․ sic denique et Marcellus libro sexto decimo digestorum scripsit et ante aditam hereditatem usucaptis, qui testamento manumissi sunt, subveniendum esse, ut eis libertas conservetur utique per prætorem, quamvis his et imputari possit, quare usucapti sunt: in parvulis autem nulla deprehenditur culpa.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
