Digesta Iustiniani 40.5.51.4
inscriptio Marcianus libro nono institutionum
D.40.5.51pr. Non tantum ipse, qui rogatus est manumittere, ad libertatem perducere potest, sed et successores eius, sive emptione sive quo alio modo successerint․ sed et si nemo successor extiterit, ad fiscum ita transit, ut libertas ab eo præstetur.
D.40.5.51.1 Is autem qui rogatus est manumittere etiam eo tempore quo alienare prohibetur potest manumittere.
D.40.5.51.2 Si alienum servum quis rogatus fuerit manumittere, cum ei pecunia certa legata esset, ut emat eum et manumittat, et dominus nolit eum vendere, legatum retinet ex voluntate defuncti.
D.40.5.51.3 Cui per fideicommissum libertas debetur, liberi quodammodo loco est et statuliberi locum optinet vel eo magis, quod nec in alium transferendus est, ut aut libertas eius impediatur aut iura patronorum graviora experiatur.
D.40.5.51.4 Senatus consulto Dasumiano cautum est, ut, si ex iusta causa absit qui fideicommissam libertatem debet et hoc pronuntiatum fuerit, perinde libertas competat, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.
D.40.5.51.5 Abesse autem is intellegitur, qui a tribunali abest.
D.40.5.51.6 Et quia de heredibus tantum cautum erat, adiectum est eodem senatus consulto, ut quicumque fideicommissam libertatem ex quacumque causa pronuntiatum fuerit eum eosve abesse, perinde habeatur, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset.
D.40.5.51.7 Sed Articuleiano senatus consulto cavetur, ut in provinciis præsides provinciæ cognoscant, licet heres non sit eius provinciæ.
D.40.5.51.8 Sed si non hereditarium servum quis rogatus fuerit manumittere, sed proprium, ex senatus consulto Iunciano post pronuntiationem pervenit ad libertatem.
D.40.5.51.9 Sive iusta ex causa abest sive latitet sive præsens non vult manumittere, pro absente eum haberi divus Pius rescripsit.
D.40.5.51.10 Emptor quoque ut manumittat, eodem senatus consulto expressum est.
D.40.5.51.11 Et præsens coheres perinde manumittat, atque si traditum a coherede accepisset․ quod et in impuberis persona coheredis, qui non erat rogatus manumittere, eundem principem rescripsisse relatum est.
D.40.5.51.12 Sed si matrimonii causa quis manumittere rogatus est, non est cogendus eam uxorem ducere, sed sufficit fideicommissa libertas.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
