Digesta Iustiniani 40.5.47.pr
inscriptio Iulianus libro quadragensimo secundo digestorum
D.40.5.47pr. Si pater duos filios heredes instituerit et adgnatione postumi ruptum testamentum fuerit, quamvis hereditas pro duabus partibus ad eos pertineat, tamen fideicommissæ libertates præstari non debent, sicuti ne legata quidem aut fideicommissa præstare coguntur.
D.40.5.47.1 Si, cum alienum servum heres rogatus sit manumittere, item communem vel eum, in quo usus fructus alienus est, latitet, non inique senatus consulto libertatibus succurretur.
D.40.5.47.2 Si Sticho libertas per fideicommissum data fuerit sub condicione, si rationes reddidisset, et is absente herede paratus sit reliqua solvere, prætoris officio continetur, ut virum bonum eligat, cuius arbitrio rationes computentur, et pecuniam, quæ ex computatione colligitur, deponat, atque ita pronuntiet libertatem ex causa fideicommissi deberi․ hæc autem fieri conveniet, si heres ex iusta causa aberit: nam si latitabit, satis erit liquere prætori per servum non stare, quo minus condicioni pareat, atque ita pronuntiare de libertate oportebit.
D.40.5.47.3 Cum sub condicione legato servo libertas datur, non aliter fideicommissario tradi debet, quam ut caveatur existente condicione traditu iri eum.
D.40.5.47.4 Quædam cum in extrema esset valetudine, præsentibus honestis viris compluribus et matre sua, ad quam legitima hereditas eius pertinebat, ita locuta est ‘ancillas meas Mæviam et Seiam liberas esse volo’ et intestata decessit: quæro, si mater ex senatus consulto legitimam hereditatem eius non vindicasset et hereditas ad proximum cognatum pertinuisset, an fideicommissa libertas deberetur. respondi deberi: nam eam, quæ in extremis dixisset ‘ancillas meas illam et illam liberas esse volo’, videri ab omnibus, qui legitimi heredes aut bonorum possessores futuri essent, petisse, ut hoc fieri possit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
