Digesta Iustiniani 40.5.46.3
inscriptio Ulpianus libro sexto disputationum
D.40.5.46pr. Fideicommissa libertas ita potest dari: ‘heres, si volueris, fidei tuæ committo, ut Stichum manumittas’, quamvis nihil aliud in testamento potest valere ex nutu heredis.
D.40.5.46.1 Plane et ita ‘si Stichus voluerit’ potest ei libertas adscribi.
D.40.5.46.2 Sed et si ita adscriptum sit ‘si Seius voluerit, Stichum liberum esse volo’, mihi videtur posse dici valere libertatem, quia condicio potius est, quemadmodum si mihi legatum esset, si Titius Capitolium ascenderit.
D.40.5.46.3 Quod si ita scriptum sit ‘si heres voluerit’, non valebit, sed ita demum, si totum in voluntate fecit heredis, si ei libuerit․ ceterum si arbitrium illi quasi viro bono dedit, non dubitabimus, quin libertas debeatur: nam et eam libertatem deberi placuit ‘si tibi videbitur, peto manumittas’: ita enim hoc accipiendum ‘si tibi quasi viro bono videbitur’․ nam et ita relictum ‘si voluntatem meam probaveris’ puto deberi: quemadmodum ‘si te meruerit’ quasi virum bonum vel ‘si te non offenderit’ quasi virum bonum vel ‘si comprobaveris’ vel ‘si non reprobaveris’ vel ‘si dignum putaveris’. nam et cum quidam Græcis verbis ita fideicommissum dedisset: ‘τῷ δεῖνι, ἐὰν δοκιμάσης, ἐλευϑερίαν δοϑῆναι βούλομαι ’, a divo Severo rescriptum est fideicommissum peti posse.
D.40.5.46.4 Quamquam autem in heredis arbitrium conferri, an debeatur, non possit, quando tamen debeatur, conferri potest.
D.40.5.46.5 Quidam, cum tres servos legasset, fidei heredis sui commisit, ut ex his duos quos vellet manumitteret: fideicommissa libertas valebit et quos ex his vellet, heres manumittet: quare si eos vindicaret legatarius, quos heres vult manumittere, exceptione doli repelletur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
