Digesta Iustiniani 40.5.45
inscriptio Ulpianus libro quinto disputationum
D.40.5.45pr. Si debitor rogatus sit a creditore ancillam suam pigneratam manumittere, dicendum est fideicommissariam libertatem utiliter relictam a debitore․ quid enim interest, certa quantitas ab eo relinquatur an fideicommissaria libertas? et sive plus sit in pretio sive minus, cogitur libertatem præstare, si modo semel adgnovit voluntatem creditoris․ adgnovisse autem sic accipimus, si forte, cum conveniretur ab herede, usus est exceptione vel alias voluntatem suam ostendit: nam si conveniatur debitor ab herede creditoris, doli exceptione uti potest in id, quod intererit debitoris ancillam suam habere.
D.40.5.45.1 In fideicommissaria libertate, quamvis quis modicum legatum fuerit consecutus, necesse habet servum suum manumittere: pecuniarium enim fideicommissum si divisum fuerit, satis iniuriam facit libertati quam fideicommissario: satius est igitur eum, qui adgnovit legatum, onerari quam libertatem intercidere.
D.40.5.45.2 Quotiens servo vel ancillæ fideicommissaria libertas relinquitur, in ea condicione est, ut, quoad manumittatur, servilis condicionis sit: et quidem si nullam moram præstandæ libertati qui præstare debet fecit, nihil de statu eorum mutatur: ideoque eos interim legari posse, sed cum sua causa, constat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
