Digesta Iustiniani 40.5.41.13
inscriptio Scævola libro quarto responsorum
D.40.5.41pr. ‘Thais ancilla mea cum heredi meo servierit annos decem, volo sit mea liberta’․ quæritur, cum libertam suam esse voluerit nec id heres facere potuerit nec directa pure data sit libertas, an etiam post decem annos in servitutem remaneret․ respondit nihil proponi, cur non Thaidi libertas debeatur.
D.40.5.41.1 Lucius Titius ita cavit: ‘Mævi fili carissime, te rogo, ut, si Stichus et Damas et Pamphilus te promeruerint, ære alieno liberato ne alterius quam tuam servitutem experiantur’: quæro, an, si per heredem steterit, quo minus æs alienum exsolveretur, ex causa fideicommissi libertatem consequi possint․ respondit non quidem imputandum heredi, si pro commoditatibus rei suæ administrandæ æs alienum tardius exsolverit: verum si manifeste studium non solventis ei rei paratum, ut libertatibus mora fieret, probaretur, repræsentandas libertates.
D.40.5.41.2 Tutoris, quem et ipsum testamento liberis dederat, fidei commisit de manumittendis servis ipsius tutoris, sed is a tutela excusatus fuerat: quæro, an eisdem servis libertatem præstare deberent tutores, qui in locum excusati dati tutelam administrarent. respondit secundum ea quæ proponerentur libertates et ab heredibus scriptis videri datas.
D.40.5.41.3 ‘Seio auri libras tres et Stichum notarium, quem peto manumittas.’ Seius eodem testamento tutor datus a tutela se excusavit: quæritur, an nihilo minus fideicommissa libertas debeatur․ respondit nihil proponi, cur non debeatur.
D.40.5.41.4 Sorore sua herede instituta de servis ita cavit: βούλομαι καὶ παρακαλῶ, γλυκυτάτη μου ἀδελφή, ἐν παρακαταϑήκη σε ἔχειν Στίχον καὶ Δάμαν τοὺς πραγματευτάς μου, οὑς ἐγὼ οὐκ ἠλευϑέρωσα, ἄχρις ἄν τὰς ψήφους ἀποκαταστήσωσιν· ἐὰν δὲ καὶ σοὶ ἀρέσωσιν, ἐμήνυσα σοι τὴν γνώμην μου․ quæro, si paratis actoribus rationes reddere heres libertatem non præstet, dicendo eos non placere sibi, an audienda esset․ respondit non spectandum, quod heredibus displiceret, sed id quod viro bono posset placere, ut libertatem consequantur.
D.40.5.41.5 Lucia Titia heredum fidei commisit, uti Pamphilam ancillam Seiæ cum filiis eius redimerent et manumitterent, et iuridicus, quanti singuli essent redimendi, æstimavit: medio tempore Pamphila, antequam pecunia solveretur, peperit: quæro, id quod natum est ex Pamphila utrum ad heredes Seiæ an ad heredem Titiæ pertineat. respondit id, quod natum est ex Pamphila, eius quidem esse, cuius ea fuerat tunc cum pareret: verum heredem, si moram fideicommissæ libertati fecit, compellendum partum quoque ad libertatem perducere.
D.40.5.41.6 Lucius Titius ita testamento cavit: ‘medicos tibi commendo illum et illum: in tuo iudicio erit, ut habeas bonos libertos et medicos. quod si ego libertatem eis dedissem, veritus sum, quod sorori meæ carissimæ fecerunt medici servi eius manumissi ab ea, qui salario expleto reliquerunt eam’: quæro, an fideicommissa libertas supra scriptis competere potest․ respondit secundum ea quæ proponerentur non necessitatem heredibus impositam, sed arbitrium permissum.
D.40.5.41.7 Titius Sticho servo suo libertatem dedit, si rationes sic dederit: quæro, an ratio per eum gesta ita putari debeat, ut damna, quæ casu contigerunt, ad onus reliquorum non pertineant․ respondit in negotio, quod voluntate domini administrasse proponatur, ea damna, quæ casu ita acciderint, ut servo nihil possit imputari, non pertinere ad reliquorum onus.
D.40.5.41.8 Item quæro, cum omne peculium reddere iussus sit, an ita peculium computari debeat, ut id solum peculii esse videatur, quod quaque ex causa domino debeat superesse․ respondit in ea specie, de qua quæreretur, non debere deduci ex peculio, quod domino debeatur.
D.40.5.41.9 Item quæro, an, si ex reliquis in peculio aliquid converterit, deduci hoc ex peculio reddendo debeat․ respondit, si id, quod ex causa quæ proponeretur in peculium versum est, reliquorum nomine desolutum est, fieri satis condicioni, si id, quod reliquum est peculii, solvatur.
D.40.5.41.10 Libertatem ita testamento dedit: ‘Cupitum servum meum, cum Marcianus filius meus sedecim annos impleverit, rationibus redditis liberum esse volo’: post mortem testatoris tutores Cupito exactionem commiserunt isque nummos redactos expensavit eisdem tutoribus: deinde filius impubes decessit, cui mater heres extitit et tutorem tutelæ iudicio filii condemnatum habuit: Cupitus ad libertatem proclamat eo tempore, quo, si viveret Marcianus, annos sedecim ætatis habiturus esset, offerens rationes unius anni in diem mortis testatoris, quod ceteræ subscriptæ fuerunt․ quæsitum est, an eas quoque rationes, quas tutores periculo suo egerunt, Cupitus reddere compelli debeat․ respondit eum de quo quæritur condicioni rationis reddendæ ita videri paruisse, si omne ex eo, quod gessit, recte desiderari potest, reddiderit: nam alteram condicionem humaniore interpretatione ita accipi posse, ut defuncto pupillo tempus, quo, si viveret, sedecim annos impleret, exspectare satis fuerit.
D.40.5.41.11 ‘Stichus et Damas servi mei, si rationes reddideritis, liberi estote’: quæsitum est, an non solum rationes, verum si qua alia consilio et fraude eorum amota sunt, præstari ab his debeant, ut ad libertatem perveniant․ respondit rationum reddendarum condicioni contineri omne, quod quoquo genere servi actum fidemque respiceret.
D.40.5.41.12 Intra certa tempora condicioni reddendarum rationum non paruerunt, postea parati erant: quæsitum est, an perveniant ad libertatem. respondit, si per ipsos stetisset, quo minus intra tempora præscripta condicioni parerent, non idcirco liberos fore, quod postea rationes velint reddere.
D.40.5.41.13 ‘Ab heredibus meis peto fideique eorum committo, cum filius meus sedecim annos impleverit, Stichum rationibus redditis manumittant’: quæro, an eundem servum testator in diem usque pubertatis filii sui actum agere voluerit․ respondit manifestum esse testatorem huius quoque actus rationem a Sticho reddi voluisse.
D.40.5.41.14 ‘Stichus servus meus iubeo ut det præstet filiæ et uxori meæ heredibus meis sine ulla controversia tot aureos: et ut ipsum manumittant, fidei eorum committo’: quæsitum est, cum uxor ab hereditate abstinuerit, utrum duobus an filiæ præstare debeat. respondit filiæ, quæ heres ex asse extitisse proponeretur, pro solido dandum.
D.40.5.41.15 Herede filio suo ex asse instituto libertatem dedit in hæc verba: ‘December dispensator meus, Severus vilicus et Victorina vilica Severi contubernalis in annos octo liberi sunto: quos in ministerio filii mei esse volo: te autem, Severe fili carissime, peto, uti Decembrem et Severum commendatos habeas, quibus præsentem libertatem non dedi, ut idonea ministeria haberes, quos spero te et libertos idoneos habiturum’․ quæro, cum eo tempore, quo Titius testamentum faciebat, filius natus annorum fuerat novem et Titius post biennium et sex menses decesserit, anni octo, in quos libertas erat dilata, ex testamenti facti tempore an vero ex mortis numerari debeant․ respondit posse videri testatorem eos annos octo dilatæ libertatis comprehendisse, qui computandi sunt a die testamenti facti, nisi aliud voluisse testatorem probaretur.
D.40.5.41.16 ‘Spendophorus, cum filia mea in familia nupserit, si rationes idonee filiæ meæ administratas reddiderit, liber esto’: filia cum adhuc pubes esset, vivo patre decessit et ex substitutione Seius heres extitit: quæro, cum Spendophorus rationes pupillæ non administraverit et vivo patre familias desierit ipsius rationes administrare et, si viveret, Titia annos haberet amplius duodecim, an ex testamento liber sit․ respondit, si nullas rationes administrasset, quas reddere heredi deberet, secundum ea quæ proponerentur liberum esse.
D.40.5.41.17 ‘Stichum rationibus redditis manumitti volo’․ Stichus arcarius probante domino nomina fecit et rationes a domino subscriptas exhibet nec postea nomen ullum fecit: quæro, an, si qui minus solvendo fuerint debitores, quibus alii exactores erant applicati, nondum videatur condicioni satisfactum․ respondit secundum ea quæ proponerentur non pertinere ad onus reddendarum rationum, quod solvendo non esse debitores.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
