Digesta Iustiniani 40.5.40.pr
inscriptio Paulus libro quinto decimo responsorum
D.40.5.40pr. Lucius Titius Septiciæ filiæ suæ naturali Concordiam ancillam suam donavit: idem postea testamento filiæ suæ cum aliis quibusdam ancillam supra scriptam legavit, ut manumitteretur: quæro, an Septicia filia naturalis ancillam supra scriptam manumittere cogi possit․ Paulus respondit, si vivo patre naturali donatio ancillæ fuit neque patris naturalis iudicium in ceteris legatis filia adgnovit, non posse eam compelli ancillam propriam ex causa fideicommissi manumittere.
D.40.5.40.1 Lucius Titius Stichum servum Mævio legavit et petit, ut neque ab eo neque ab herede eius umquam manumitteretur․ Paulus respondit testatorem potuisse postea hunc servum ad libertatem perducere, quia non sibi legem dixisset, sed legatario.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
