Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 40.5.4.33

DE FIDEICOMMISSARIIS LIBERTATIBUS

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo ad edictum

D.40.5.4pr. Ergo quamdiu incertum sit, utrum existat successor an non, cessabit constitutio: cum certum esse coeperit, tunc erit constitutioni locus.

D.40.5.4.1 Si is, qui in integrum restitui potest, abstinuerit se hereditate, an, quamdiu potest in integrum restitui, existimamus constitutionem cessare, quia non est certum ab intestato neminem successorem exstare? est tamen verius admittendam constitutionem.

D.40.5.4.2 Quid ergo, si post addictionem libertatium conservandarum causa factam in integrum sit restitutus? utique non erit dicendum revocari libertates, quæ semel competierunt.

D.40.5.4.3 Illud videamus, utrum præsentes esse debent qui libertatem acceperunt an vero non: et cum invitis illis possunt bona propter libertatem addici, utique etiam absentibus.

D.40.5.4.4 Quid ergo, si quidam præsentes sint, quidam absentes? videamus, an etiam absentibus competat libertas․ et potest dici exemplo aditæ hereditatis competere libertatem etiam absentibus.

D.40.5.4.5 Si ex die data sit libertas, an dies exspectandus sit? et puto exspectandum: ante ergo non addicentur․ quid deinde, si sub condicione data sit libertas? et si quidem aliquæ pure, aliquæ sub condicione, utique addici statim possunt: si omnes sub condicione, quid consequens erit dicere? utrum exspectandum, ut condicio existat, an vero statim addicimus, tunc demum competitura libertate, si exstiterit condicio? quod magis erit probandum․ addictis itaque bonis directæ libertates pure datæ statim competunt, ex die, cum dies venerit, condicionales, cum condicio extiterit: nec erit ab re existimare etiam pendente condicione libertatium, licet omnes sub condicione datæ sint, constitutionem locum habere: ubi enim libertatis spes est, ibi dicendum est vel modica data occasione, quod sine damno creditorum futurum est, addictionem admittendam.

D.40.5.4.6 Si sub condicione dandorum decem libertas data sit, sive heredi dare iussus sit qui libertatem accepit sive non sit dictum cui, an dando ei cui bona addicenda sunt perveniat ad libertatem, quæri potest: et magis est, ut ei dare debeat, cui bona addicta sint, quasi translata condicio videatur․ certe si alii quam heredi dare iussus sit, ipsi, cui iussus est, dabit.

D.40.5.4.7 Si qui fideicommissam libertatem acceperunt, non statim ubi addicta bona sunt liberi sunt, sed fideicommissam libertatem possunt consequi, hoc est manumittendi sunt ab eo, cui addicta bona sunt.

D.40.5.4.8 Addici ita demum bona voluit, si idonee creditoribus cautum fuerit de solido, quod cuique debetur․ ergo cavendum est idonee․ quid est idonee? satisdato utique aut pignoribus datis․ sed si ei fides habita fuerit promittenti sine satisdatione, idonee cautum videbitur.

D.40.5.4.9 Creditoribus caveri quemadmodum debet, utrum singulis an vero omnium nomine uni ab ipsis creato? et oportet officio iudicis constitui convenire creditores unumque creare, cui caveatur omnium nomine.

D.40.5.4.10 Illud videndum: ante caveri debet creditoribus et sic addici bona, an vero sub condicione hæc sunt addicenda, si fuerit cautum? et puto sic comprehendendum decreto ‘si omnia ex constitutione divi Marci facta sint’.

D.40.5.4.11 ‘De solido’ utique sic accipiemus ‘de sorte et usuris debitis’.

D.40.5.4.12 Hi, qui ad libertatem pervenerunt, quorum liberti fiant, constitutio ostendit, ut qui directam libertatem, orcini erunt liberti, nisi forte is qui addici sibi bona desiderat ita velit addici, ut etiam hi, qui directam libertatem acceperunt, ipsius liberti fiant.

D.40.5.4.13 Qui autem volunt ipsius liberti fieri, utrum manumittendi sint ab eo an vero ipsa addictione hoc comprehendendum hac condicione sibi addici bona, ut hi etiam, qui directam libertatem acceperunt, ipsius fiant liberti? et puto hoc esse probandum, ut ipsa addictione hoc comprehendatur: idque verba quoque constitutionis admittunt.

D.40.5.4.14 Cum autem servus libertatem nactus est, utique etiam tutelam eius habebit is cui bona addicta sunt.

D.40.5.4.15 Si alienos servos rogaverat heredem manumittere, utrum dicimus constitutionem locum habere, an vero cessabit constitutio? magisque est, ut locus sit constitutioni: addictis enim bonis redimere et præstare libertatem cogitur a prætore.

D.40.5.4.16 Si non heres, sed legatarius rogatus fuerit manumittere, numquid cesset constitutio, quod legatis non debitis nec libertates possunt deberi? magisque est, ut idem favor sit: omnibus enim generaliter voluit libertatem præstare, quibus competeret, si hereditas adita fuisset.

D.40.5.4.17 Eadem constitutio prospexit, ut, si fiscus bona admiserit, æque libertates competant: ergo sive iacent bona fisco spernente sive adgnoverit, constitutio locum habet․ ceterum si alia ratione adgnoscat, apparet cessare debere constitutionem: quare et si caducis legionis bona delata sint, idem erit probandum.

D.40.5.4.18 Item si minor viginti annis dedit libertatem, dicemus non competere, nisi si fideicommissam: hæc enim competeret, si modo potuit causam probare minor viginti annis, si vivus manumitteret.

D.40.5.4.19 Si in fraudem creditorum libertas data sit ab eo, qui mortis tempore solvendo non est, an competat? et si quidem fiscus bona non adgnoverit, forte competet libertas, quia solidum creditoribus offertur: atquin si adita hereditas fuisset, non competeret․ certe si fiscus adgnovit hereditatem, facilius probabitur cessare libertatem, nisi si quis verba constitutionis secutus dixerit ipsum sibi imputare debere, qui addici sibi hac condicione bona voluit, ut libertates competant․ si quis autem exemplum aditæ hereditatis fuerit secutus, directæ libertates non competent, si consilium et eventus fuerit fraudandorum creditorum: nec fideicommissæ præstabuntur, si eventu fraudentur creditores.

D.40.5.4.20 Si bona fuerint a fisco non adgnita eaque addicta libertatis conservandæ gratia, an possit fiscus postea adgnoscere? et magis est, ne possit․ plane si non certioratis præfectis ærario bona fuerunt libertatis conservandæ causa addicta, videndum est, an constitutioni locus sit․ et si quidem talia fuerunt, ut adgnosci deberent, addictio cessat: si vero non fuerunt, addictioni locus est.

D.40.5.4.21 Is autem cui bona addicta sunt bonorum possessori adsimilari debet et secundum hoc et iura sepulchrorum poterit habere.

D.40.5.4.22 Item videamus, an conveniri a creditoribus possit hereditariis actionibus an vero non nisi ex cautione quam interposuit? magisque est, ut non aliter conveniatur quam ex ea cautione quam interposuit.

D.40.5.4.23 Si duobus pluribusve addicta fuerint bona, et communem rem et communes libertos habebunt et secum familiæ herciscundæ iudicio experientur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑