Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 40.5.37

DE FIDEICOMMISSARIIS LIBERTATIBUS

inscriptio Ulpianus libro sexto fideicommissorum

D.40.5.37 Si pure data sit fideicommissa libertas et is servus rationes administrasse dicatur, divus Marcus rescripsit moram libertati non esse faciendam, ex continenti tamen arbitrum dandum esse, qui computationem ineat․ verba rescripti ita se habent: ‘Æquius videtur Trophimo ex causa fideicommissi præstari libertatem, quam sine condicione reddendarum rationum datam esse constat, neque humanum fuerit ob rei pecuniariæ quæstionem libertati moram fieri․ qua tamen repræsentata confestim arbiter a prætore erit dandus, apud quem rationem, quam administrasse eum apparuit, ex fide reddat.’ tantum igitur rationes reddere cogetur․ sed an et reliqua restituere debeat, nihil adicitur, nec puto cogendum: nam de eo, quod in servitute gessit, post libertatem conveniri non potest․ corpora plane rationum et si quas res vel pecunias ex his detinet cogendus est per prætorem restituere: item de singulis instruere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑