Digesta Iustiniani 40.5.32
inscriptio Mæcianus libro quinto decimo fideicommissorum
D.40.5.32pr. Sed si alienare quidem sit paratus, non ante tamen id velit facere, quam sibi in pretium satisfiat, non erit manumittere compellendus, ne et servum manumittat et interdum nihil aut minus consequatur, si forte is, qui rogatus est manumittere, solvendo non sit.
D.40.5.32.1 Invito tamen servo neque alii neque domino eam rem persequi concedendum est, quia non tale sit hoc fideicommissum, ex quo domino quid adquiratur: alioquin ipsi datum videretur․ quod potest contingere, si testator pluris eum servum, quam quanti est, redimi ac manumitti voluit: nam tunc et domino erit fideicommissi persecutio, cuius interest præter verum pretium id, quod plus ei iussus est dare, consequi, et servi, ut ad libertatem perveniat.
D.40.5.32.2 Quod eveniet et si rem alienam certa pecunia redimere atque alii præstare heres vel legatarius intellegerentur: namque tunc et domino rei et ei, cui eadem præstare deberet, persecutionem esse: utriusque enim interesse et domini, ut præter pretium accipiat, quo pluris eam testator redimi iussit, et eius cui relicta est, uti eam habeat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
