Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 40.5.31

DE FIDEICOMMISSARIIS LIBERTATIBUS

inscriptio Paulus libro tertio fideicommissorum

D.40.5.31pr. Alieno servo dari potest per fideicommissum libertas, si tamen eius sit, cum quo testamenti factio est.

D.40.5.31.1 Cum intestato moriturus fidei filii commisisset, ut servum manumitteret, et postumus ei natus fuisset, divi fratres rescripserunt libertatem, quia dividi non potest, ab utroque præstandam.

D.40.5.31.2 Qui fideicommissariam libertatem debet, etiam eo tempore, quo alienare prohibitus erit, manumittere poterit.

D.40.5.31.3 Si patronus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, quia eum præterierit libertus, non cogetur vendere servum proprium, quem rogatus erat a liberto suo manumittere.

D.40.5.31.4 Si is cuius servus est nolit eum vendere, ut manumitteretur, nullæ prætoris partes sunt: idem est et si pluris iusto vendere velit. sin autem certo quidem pretio, quod non prima facie videtur esse iniquum, dominus servum vendere paratus est, is vero, qui rogatus est manumittere, immodicum id esse nititur, prætoris partes erunt interponendæ, ut iusto pretio volenti domino dato libertas ab emptore præstetur․ quod si et dominus vendere paratus sit et servus velit manumitti, cogendus est heres redimere et manumittere, nisi dominus velit servum manumittere, ut actio sibi pretii in heredem detur: idque faciendum est etiam, si heres latitet: et ita imperator Antoninus rescripsit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑