Digesta Iustiniani 40.5.30.1
inscriptio Ulpianus libro quinto fideicommissorum
D.40.5.30pr. Cum quasi absente quodam decretum fuisset interpositum ex iusta causa eum abesse, is autem mortuus iam esset, imperator noster rescripsit in heredis personam transferendum decretum eoque loco ius eius esse, quasi hunc ipsum ex eadem causa abesse pronuntiasset.
D.40.5.30.1 Si infans sit inter eos, qui manumittere debent, senatus censuit, cum unius ætas impedierit, ut liberi liberæque sint hi, quibus libertates ex causa fideicommissi præstari oportet.
D.40.5.30.2 Hoc idem erit dicendum et si solus sit heres institutus qui fari non potest.
D.40.5.30.3 Si vero pupillus tutorem habet isque nolit ad libertatem præstandam auctor esse, adeo non debet impedimento esse neque pupillo, ut libertos non habeat, neque libertati, ut divi fratres rescripserint ex causa fideicommissi libertatem præstari debere servo, perinde atque si ab ipso pupillo tutore auctore manumissus esset.
D.40.5.30.4 Quicumque igitur casus inciderit, quo is qui fari non potest fideicommissæ libertati subiectus est, accommodabimus mentem senatus consulti, quæ etiam ad heredem infantem rogati trahenda est.
D.40.5.30.5 Adeundus est autem etiam ex hac causa prætor, præsertim cum rescripto divi Pii effectum est, ut, si quidam ex rogatis præsentes sunt, alii latitent, alii ex causa absint, intercedente infantis persona non omnium libertus efficiatur, sed tantum infantis et eorum qui ex iusta causa absunt vel etiam præsentium.
D.40.5.30.6 Si plures heredes sunt instituti et inter eos qui fari non potest, sed non ipse rogatus sit servum manumittere, non oportere intercidere libertatem ob hoc, quod coheredibus suis vendere eum infans non possit: et exstat quidem senatus consultum Vitrasianum, sed et divus Pius Cassio Dextro rescripsit ita rem explicari, ut partes servorum, quibus per fideicommissum libertas data est, iusto pretio æstimentur atque ita servus ab his qui rogati sunt manumittatur․ hi autem, qui eos manumiserunt, pretii nomine perinde fratribus et coheredibus suis obligati erunt, atque si ob eam rem ex iudicati causa cum his agi possit.
D.40.5.30.7 In furiosi persona divus Pius rescripsit fideicommissam libertatem non impediri sub condicione scripti heredis, quem compotem mentis non esse adfirmatur․ igitur si constiterit ei recte datam per fideicommissum libertatem, decretum interponetur, quod id ipsum complectatur, ad exemplum infantis.
D.40.5.30.8 Ergo et in muto et in surdo subvenietur.
D.40.5.30.9 Sed et si quis sine herede vel alio successore decesserit qui fideicommissam libertatem præstare debebat, adito prætore libertatem præstandam esse censuit senatus.
D.40.5.30.10 Sed et si suus heres se abstinuerit, libertati fideicommissæ per senatus consultum subventum est, tametsi non est sine herede, qui suum heredem habet licet abstinentem se.
D.40.5.30.11 Idem dicendum et si minor viginti quinque annis adierit hereditatem eius, qui libertatem fideicommissam debebat, et in integrum sit restitutus abstinendi causa.
D.40.5.30.12 Quærendum est autem, cuius libertus iste fit: ex constitutione enim servo libertas perinde competit, atque si ex testamento libertatem consecutus esset․ erit igitur libertus orcinus, non eius qui fideicommissam libertatem debebat.
D.40.5.30.13 Si alter sine successore decesserit, alter ex iusta causa absit, extat rescriptum divorum Marci et Veri perinde dicentium eum ad libertatem perventurum, ac si ab eo qui sine successore decessit et ab eo qui ex iusta causa abesset ad libertatem ut oportuit perductus esset.
D.40.5.30.14 Eleganter quæri potest, cum heres sine successore decedit, utrum exspectari debet, donec certum sit heredem vel bonorum possessorem non extaturum, an vero etiam dum incertum est (forte deliberante herede scripto) possit ad libertatem pervenire: et melius est exspectari oportere, quoad certum esse coeperit successorem non extaturum.
D.40.5.30.15 Imperator noster Antoninus rescripsit eum cui fideicommissa libertas debetur, sine libertate aliquid ex testamento heredis accipere posse.
D.40.5.30.16 Divus etiam Marcus rescripsit fideicommissas libertates neque ætate neque condicione neque mora non præstantium tardiusve reddentium corrumpi aut in deteriorem statum perduci.
D.40.5.30.17 Quamquam ex irritis codicillis libertates non debeantur, attamen si heres hos codicillos ratos habuit et ex his quædam præstitit et servos præstandæ fideicommissæ libertatis gratia in libertate morari voluit, ad iustam libertatem eos pervenisse rescriptum imperatoris nostri et divi patris eius declarat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
