Digesta Iustiniani 40.5.28.1
inscriptio Ulpianus libro quinto fideicommissorum
D.40.5.28pr. Si eum servum, cui erat fideicommissa libertas relicta, distraxerit is qui erat rogatus et emptor quidem latitet, is autem qui rogatus erat præsens sit, an Rubriano senatus consulto locus sit? et ait Marcellus Rubrianum locum habere, quia abest quem manumittere oportet.
D.40.5.28.1 Hæc autem verba ‘adesse noluissent’ non utique exigunt ut latitet is qui libertatem præstare debebit: nam et si non latitet, contemnat autem venire, senatus consultum locum habebit.
D.40.5.28.2 Idem observatur etiam, si plures heredes constituti fideicommissam libertatem præstare rogati non iusta ex causa absentes moram libertati faciant.
D.40.5.28.3 Quorum si quosdam iusta ex causa abesse pronuntiatum fuerit, eorum, qui ex iusta causa abessent, et eorum, qui præsentes fideicommissæ libertati moram non facient, perinde libertus erit atque si soli rogati ad iustam libertatem perduxissent.
D.40.5.28.4 Si quis servum non hereditarium rogatus manumittere latitet, factum est senatus consultum Æmilio Iunco et Iulio Severo consulibus in hæc verba: ‘placere, si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa deberent servo, qui mortis tempore eius qui rogavit non fuerit, isque adesse negabitur, prætor cognoscat et, si in ea causa esse videbitur, ut, si præsens esset, manumittere cogi deberet, id ita esse pronuntiet: cumque ita pronuntiasset, idem iuris erit, quod esset, si ita, ut ex fideicommisso manumitti debuisset, manumissus esset’.
D.40.5.28.5 Ex iusta causa abesse eos demum dicendum est, qui non habent iniustam causam absentiæ, cum sufficiat, quod non in fraudem libertatis absint, quo magis videantur ex iusta causa abesse: ceterum non est necesse, ut rei publicæ causa absint․ proinde si alibi domicilium quis habeat, alibi petatur fideicommissaria libertas, dicendum est non esse necesse evocari eum, qui fideicommissam libertatem debere dicitur, quia etiam absente eo, si constiterit libertatem deberi, pronuntiari potest iusta de causa eum abesse, nec libertum perdit: namque eos, qui apud sedes suas et domicilium suum sunt, nemo dubitabit ex iusta causa abesse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
