Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 40.5.26.2

DE FIDEICOMMISSARIIS LIBERTATIBUS

inscriptio Ulpianus libro quinto fideicommissorum

D.40.5.26pr. Cum vero is qui rogatus est non alienum servum manumittere mortalitatis necessitate vel bonorum publicatione ad alium servum perduxit, magis opinor constitutionibus esse locum, ne deterior condicio fideicommissæ libertatis fiat․ nam et cum quidam rogatus esset, cum moreretur, servum manumittere isque decessisset libertate servo non data, perinde eum habendum constitutum est, atque si ad libertatem ab eo perductus esset: potest enim eo testamento dare libertatem utique directam․ sic fit, ut, quotiens quis libertatem accepit fideicommissariam, si ab alio quam qui erat rogatus manumittatur, auxilium constitutionum habeat perindeque habeatur, atque si ab eo manumissus fuisset, quoniam fideicommissis libertatibus favor exhibetur nec intercidere solet destinata fideicommissa libertas: qui enim ea donatus est, in possessionem libertatis interim esse videtur.

D.40.5.26.1 Apparet igitur subventum fideicommissis libertatibus, ut in re mora facta esse his videatur et ex die quidem, quo libertas peti potuit, matri traderentur manumittendi causa, ex die vero, quo petita est, ingenui nascantur․ plerumque enim per ignaviam vel per timiditatem eorum, quibus relinquitur libertas fideicommissa, vel ignorantiam iuris sui vel per auctoritatem et dignitatem eorum, a quibus relicta est, vel serius petitur vel in totum non petitur fideicommissa libertas: quæ res obesse libertati non debet․ quod igitur defendimus, ita determinandum est, ut ingenui quidem exinde nascantur, ex quo mora libertati facta est, manumitti autem partum dici debeat, ex quo peti libertas potuit, quamvis non sit petita. certe minoribus viginti quinque annis et in hoc tribuendum est auxilium, ut videatur in re mora esse: nam qua ratione decretum et a divo Severo constitutum est in re moram esse circa pecuniaria fideicommissa, quæ minoribus relicta sunt, multo magis debet etiam in libertatibus hoc idem admitti.

D.40.5.26.2 Cum quidam Cæcilius ancillam, quam pignori obligaverat, dimisso creditore per fideicommissum manumitti voluisset et heredibus creditorem non liberantibus infantes, qui postea erant editi, venissent a creditore, imperator noster cum patre rescripsit secundum ea, quæ divo Pio placuerint, ne pueri ingenuitate destinata fraudarentur, pretio emptori restituto perinde eos ingenuos fore, ac si mater eorum suo tempore manumissa fuisset.

D.40.5.26.3 Idem imperator noster cum patre rescripsit, si post quinquennium mortis testatoris tabulæ testamenti apertæ essent vel codicilli et partus medio tempore editus sit, ne fortuita mora servitutem partui irrogaverit, matri partum tradendum, ut ab ea ad libertatem perducatur.

D.40.5.26.4 Apparet igitur ex hoc rescripto, item eo quod a divo Pio rescriptum diximus, noluisse eos moram libertati fortuitam nocere edito ex ea, cui fideicommissa libertas data est.

D.40.5.26.5 Non tamen si a substituto impuberis fideicommissa libertas data sit ancillæ eaque vivo impubere partum ediderit, vel si post tempus vel sub condicione libertatem acceperit et ante diem vel condicionem partum ediderit, ad libertatem partus perducetur, quia horum alia condicio est: non enim moram fortuitam, sed ex voluntate testantis passi sunt.

D.40.5.26.6 Si pro non scripto habitus sit servus alicui legatus, cui servo per fideicommissum libertas adscripta est, quæstionis est, num fideicommissa libertas debeat intercidere et an, si servus petat fideicommissam libertatem ab eo, penes quem remansisset pro non scripto habito legato quod erat relictum ei qui eum rogatus fuerat manumittere, vel si ipse servus, ut supra dictum est, fuit legatus, an libertas non debeat intercidere․ et putem debere dici fideicommissam libertatem salvam esse, licet ad eum nihil pervenerit, qui eum rogatus erat manumittere: cogetur igitur libertatem præstare is ad quem pervenit legatum, quia libertas fideicommissa nullum impedimentum pati debet.

D.40.5.26.7 Subventum libertatibus est senatus consulto, quod factum est temporibus divi Traiani Rubrio Gallo et Cælio Hispone consulibus in hæc verba: ‘si hi, a quibus libertatem præstari oportet, evocati a prætore adesse noluissent, si causa cognita prætor pronuntiasset libertatem his deberi, eodem iure statum servari, ac si directo manumissi essent’.

D.40.5.26.8 Hoc senatus consultum ad eos pertinet, quibus ex causa fideicommissi libertas debeatur․ proinde si libertas non deberetur, obreptum tamen prætori est de libertate pronuntiatumque, ex hoc senatus consulto libertas non competit․ et ita imperator noster cum patre suo rescripsit.

D.40.5.26.9 Evocari autem a prætore oportet eos, qui fideicommissam libertatem debent: ceterum nisi fuerint evocati, cessat Rubrianum senatus consultum․ proinde denuntiationibus et edictis litterisque evocandi sunt.

D.40.5.26.10 Hoc senatus consultum ad omnes pertinet latitantes, quos fideicommissam libertatem præstare oportet․ proinde sive heres rogatus sive quis alius, senatus consulto locus est: omnes enim omnino, qui deberent fideicommissam libertatem præstare, in ea causa sunt, ut ad senatus consultum pertineant.

D.40.5.26.11 Quare si heres quidem latitet, legatarius autem vel fideicommissarius, qui rogatus sit libertatem præstare, præsens sit, senatus consultum deficit et nihilo minus impedietur libertas: proponamus enim legatarium nondum dominium servi nactum esse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑