Digesta Iustiniani 40.5.22
inscriptio Papinianus libro vicensimo secundo quæstionum
D.40.5.22pr. Si legatario fundi decem pretii nomine relicta sint in hoc, ut servum suum manumittat, quamvis fundi legatum adgnoverit, si tamen pecuniæ propter interventum Falcidiæ non adgnoverit, cogendus est et pecuniam accipere habita legis Falcidiæ ratione et servo fideicommissariam libertatem præstare, cum semel fundi legatum adgnovit.
D.40.5.22.1 A duobus heredibus qui tres servos habebat petit, ut duos ex his quos voluissent manumittant: altero heredum latitante alter declarat, quos velit manumittere․ potest dici fieri liberos, ut perinde libertas competat, ac si præsens solus manumittere potuisset․ quod si ex servis unus decesserit, sive iusta ex causa absit heres sive fari non possit a quo petitum est, decernente prætore duos qui supersunt fieri liberos convenit.
D.40.5.22.2 Cum is qui fideicommissam libertatem præstare debet iusta ex causa abest aut latitat: aut quidam præsentes sunt, alii ex iusta causa absunt, nonnulli frustrandi gratia fideicommissi copiam sui non faciunt: aut ei, qui libertatem debuit, heres non extitit: aut suus heres hereditate se abstinuit: prætor pronuntiare debet ex testamento Lucii Titii fideicommissam libertatem competere․ idque senatus consulto demonstratum est, quo senatus consulto comprehensum est, ne dubium et obscurum esset, cuius libertus fieret, prætorem pronuntiare debere, qui ex iusta causa et qui detractandæ libertatis gratia absit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
