Digesta Iustiniani 40.5.20
inscriptio Pomponius libro septimo epistularum
D.40.5.20 Apud Iulianum ita scriptum est: ‘si heres rogatus servum manumittere ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituerit, cogi debebit manumittere, et, si latitabit vel si iusta ex causa aberit, prætor causa cognita secundum senatus consulta ad eas causas pertinentia pronuntiare debebit․ si vero servum usuceperit is, cui hereditas restituta fuerit, ipsum competit manumittere et eadem in personam eius observari conveniet, quæ circa emptores custodiri solent’․ an hæc vera putes? nam ego discendi cupiditate, quam solam vivendi rationem optimam in octavum et septuagesimum annum ætatis duxi, memor sum eius sententiæ, qui dixisse fertur: k¨n tÕn teron pÒda n tÍ sorù cw, prosmaqen ti boulo mhn. bellissime Aristo et Octavenus putabant hunc servum, de quo quæreretur, fideicommissæ hereditatis non esse, quia testator rogando heredem, ut eum manumitteret, non videtur de eo restituendo sensisse: si tamen per errorem ab herede datus fuerit, ea dicenda sunt quæ Iulianus scribit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
