Digesta Iustiniani 40.5.19
inscriptio Scævola libro vicesimo quarto digestorum
D.40.5.19pr. Herede instituto marito per fideicommissum libertatem servis dedit, in quibus et Sticho actori mariti: quæsitum est, cum absente domino isti præsidem provinciæ adierint, ut libertas sibi præstaretur, quasi ex iusta causa heres abesset, et præses provinciæ pronuntiaverit libertatem deberi, an agi cum Sticho possit, ut rationem actus a se administrati reddere compellatur․ respondit non posse.
D.40.5.19.1 Uxori dotem et alias res plures legavit et eius fidei commisit, ut Aquilinum servum proprium mulieris apud consilium manumitteret: id negat se facere debere, quod ipsius proprius esset: quæro, an libertas ei debeatur․ respondit uxorem, si ex testamento non solum dotem, sed etiam cetera legata præstari sibi vellet, compellendam ex causa fideicommissi Aquilinum manumittere eumque, cum liber erit, petiturum ea quæ sibi legata sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
