Digesta Iustiniani 40.5.14
inscriptio Modestinus libro decimo responsorum
D.40.5.14 Lucius Titius testamento facto Seiam uxorem suam, item Titiam filiam communem æquis portionibus scripsit heredes․ item alio capite: ‘Erotem servum meum, qui et Psyllus vocatur, liberum esse volo, si uxori meæ placeat’․ cum itaque Seia uxor Lucii Titii abstinuerit ab eadem hereditate et ex substitutione portio eius ad Titiam filiam pervenerit, quæro, an Eroti, qui et Psyllus vocatur, ex his verbis supra scriptis libertas competit․ Modestinus Eroti, quod uxor testatoris hereditate se abstinuit, non obesse respondit․ item quæro, an Seia uxor, quæ se hereditate abstinuit, petenti Eroti libertatem iuste contradicere possit․ Modestinus respondit Seiæ dissensum nullius esse momenti.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
