Digesta Iustiniani 40.5.10
inscriptio Marcellus libro sexto decimo digestorum
D.40.5.10pr. Quidam in testamento scripserat: ‘illum et illum servos meos venire nolo’․ si ideo eos noluit venumdari, ut, si veneant, ad libertatem perveniant, præstanda erit libertas: nam et illi videtur libertas relicta, de quo ita scriptum est: ‘nolo alii quam tibi serviat’. secundum hæc igitur si quoquo modo vendere temptaverit servum, confestim peti poterit libertas nec, quominus præstet libertatem, proderit heredi, si eum redemerit, quia semel exstitit condicio.
D.40.5.10.1 Is cui libertas debebatur veniit: si vult ab herede manumitti, non erit interveniendum ei, cum heres præsens erit, emptor latitabit: quoniam poterat uti senatus consulto, ut quasi ex testamento ad libertatem perveniat.
D.40.5.10.2 Is, cui ex fideicommisso libertas debebatur, ab eo qui solvendo non erat passus est se bonæ fidei emptori tradi: existimas in manumissum constituendam actionem exemplo eius, qui liberi hominis emptorem simulata servitute decepit? ego quoque adducor, ut putem recte adversus venditos actionem competere et magis similem videri statulibero, qui pridie, quam ex testamento ad libertatem perveniret, idem fieri passus est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
