Digesta Iustiniani 40.4.7
inscriptio Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum
D.40.4.7 Neratius scribit eius, cui libertas sic data est ‘si mihi nullus filius erit cum moriar, Stichus liber esto’, impediri libertatem postumo nato․ sed dum speratur nasci, utrum in servitute remanere dicimus, an vero ex postfacto respondemus retro liberum fuisse nullo filio nato? quod magis arbitror probandum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
