Digesta Iustiniani 40.4.59.1
inscriptio Scævola libro vicensimo tertio digestorum
D.40.4.59pr. Titia servis quibusdam et ancillis nominatim directas libertates dedit, deinde ita scripsit: ‘et pedisequas omnes, quarum nomina in rationibus meis scripta sunt, liberas esse volo’․ quæsitum est, an Eutychia, quæ testamenti facti tempore inter pedisequas libertatem acceperat, mortis autem tempore inveniatur actori in contubernio tradita, ex generali capite pedisequarum libertatem consequi posset. respondit nihil impediri libertatem pedisequæ, quod mortis demum tempore pedisequa esse desiit.
D.40.4.59.1 Puram et directam domini sui testamento libertatem Stichus acceperat et ex hereditate multa per fraudem amovisse dicitur: quæsitum est, an non ante in libertatem proclamare debeat, quam ea, quæ ex hereditate amovisse probari poterit, heredibus restitueret. respondit secundum ea, quæ proponerentur, eum de quo quæreretur liberum esse․ Claudius : videtur absolvisse et id de quo quæritur: nam heredibus satis consultum est edicto de furtis.
D.40.4.59.2 Lucius Titius testamento suo ita cavit: ‘Onesiphore, nisi diligenter rationem excusseris, liber ne esto’: quæro, an Onesiphorus ex his verbis libertatem sibi vindicare possit․ respondit verbis, quæ proponerentur, libertatem adimi potius quam dari.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
