Digesta Iustiniani 40.4.55
inscriptio Mæcianus libro secundo fideicommissorum
D.40.4.55pr. Libertate sub condicione data huc iam decursum est, ut, si per statuliberum non stet, quominus condicioni pareat, quamvis ne per heredem quidem stet, tamen ad libertatem perveniat․ quod credo responderi oportere et si per fideicommissum utique hereditariis servis libertas data fuerit.
D.40.4.55.1 Non absurde et de heredis servis idem dicetur.
D.40.4.55.2 De his autem, quos redimendos habebit, non iuste dubitamus, siquidem eo casu iniquum erit heredem perinde compelli debere redimere eos, atque si condicio impleta esset, quod forte dominus prohiberet condicioni parere, ut et pretium perciperet et in condicionem non rogaret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
