Digesta Iustiniani 40.4.52
inscriptio Paulus libro duodecimo quæstionum
D.40.4.52 ‘Imperatores Missenio Frontoni․ Testamento militis his verbis adscripta libertate: "Stephanum servum meum liberum esse volo" vel "iubeo" adita hereditate libertas competit: et ideo ea, quæ postea adiecta sunt: "sic tamen, ut cum herede meo sit quo usque invenis sit: quod si noluerit aut contempserit, iure servitutis teneatur" ad revocandam libertatem, quæ competit, non sunt efficacia’․ idem et in paganorum testamentis observatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
