Digesta Iustiniani 40.4.40.pr
inscriptio Pomponius libro quinto ex Plautio
D.40.4.40pr. Iulianus ait, cum idem homo et per fideicommissum detur alicui et liber esse iubeatur, heredem libertatem præstare debere: non enim cogetur, inquit, ex causa fideicommissi æstimationem sufferre, cum debitam libertatem reddiderit.
D.40.4.40.1 Sed et cum sub condicione servo libertas per fideicommissum detur et ipse præsenti die daretur, non aliter tradere eum cogetur, quam ut caveatur existente condicione libertati eum restitutum iri: nam in omnibus fere causis fideicommissas libertates pro directo datis habendas․ sed Ofilius aiebat, si adimendi legati causa fideicommissam libertatem testator dedisset, ea vera esse: si vero onerari heredem a testatore legatarius ostenderit, æstimationem nihilo minus legatario præstandam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
