Digesta Iustiniani 40.4.39.1
inscriptio Paulus libro sexto decimo ad Plautium
D.40.4.39 ‘Stichus servus meus, si eum heres alienaverit, liber esto’: inutiliter libertas datur, quia in id tempus confertur, quo alienus futurus sit․ nec contrarium est, quod statuliber, etiamsi venierit, ex testamento libertatem consequitur: quippe utiliter libertas data facto heredis non peremitur․ aut quid in legato eo modo dato dicemus? diversum enim nulla ratione dicetur: nam inter libertatem et legatum, quantum ad hanc causam, nihil distat․ igitur nec sic recte dabitur libertas ‘si heredis mei esse desierit, liber esto’, quia nullum casum utilem habet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
