Digesta Iustiniani 40.4.17
inscriptio Iulianus libro quadragensimo secundo digestorum
D.40.4.17pr. Libertas, quæ in ultimum vitæ tempus confertur, veluti ‘Stichus cum morietur, liber esto’, nullius momenti existimanda est․ Hæc autem scriptura ‘Stichus si Capitolium non ascenderit, liber esto’ ita accipienda est ‘si cum primum potuerit, Capitolium non ascenderit’: isto enim modo perveniet Stichus ad libertatem, si facultate data ascendendi Capitolium abstinuerit.
D.40.4.17.1 Hac scriptura testamenti ‘Pamphilus liber esto, ita ut filiis meis rationem reddat’ an sub condicione libertas data videretur, quæsitum est․ respondi pure quidem datam libertatem et illam adiectionem ‘ita ut rationes reddat’ condicionem libertati non inicere: tamen quia manifesta voluntas testantis exprimeretur, cogendum eum ad rationes reddendas.
D.40.4.17.2 Post annos indistincte liber esse iussus post biennium liber erit: idque et favor libertatis exigit, et verba patiuntur: nisi si aliud sensisse patrem familias manifestissimis rationibus is, a quo libertas relicta est, probaverit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
