Digesta Iustiniani 40.4.13
inscriptio Ulpianus libro quinto disputationum
D.40.4.13pr. Si ita fuerit servis duobus libertas data, si insulam ædificaverint vel si statuam posuerint, dividi hæc condicio non poterit. solummodo illud habebit dubitationem, an altero faciente satisfactum voluntati videatur ideoque ad libertatem perveniat: quod magis est, nisi aliud expressit testator․ faciendo tamen sibi condicionem implevit, alteri non: quin immo extinguitur ei condicio: nec enim amplius parere condicioni potest, cum semel expleta sit.
D.40.4.13.1 Idem quæri potest et si fabris duobus vel pictoribus, si membrum depinxissent vel si fabricassent navem, quid adscriptum sit: nam voluntatis erit quæstio, num alteri alterius facti condicionem iunxerit: quæ res efficit, ut, quod alter cessat, alteri quoque, qui facere paratus est․ condicio deficiat․ quod si ex his, quæ scripsit vel dixit, ostenditur contentus esse testator vel alterum facere, res erit expedita: nam alter faciendo aut et sibi et socio proderit aut sibi tantum, prout voluisse testatorem apparuerit.
D.40.4.13.2 Hæc quæstio et in eo tractatur, si quis libertatem dederit servis duobus, si rationes reddiderint․ Iulianus enim tractat, si alter reddere sit paratus, alter non sit, an alter per alterum impediatur: et rectissime ait, si quidem separatim rationes gesserunt, sufficere ad libertatem adipiscendam ei qui suas rationes reddit: si vero simul, non alias videri alterum paruisse, nisi utriusque reliqua exsolverit․ in reliquis accipere debemus, ut et ipsa volumina rationum reddantur.
D.40.4.13.3 Sed et si ancilla cum filiis libera esse iussa sit, etsi nullos habeat, erit libera: vel si habeat quidem, filii autem eius ad libertatem pertinere non possint, idem erit dicendum: et si ipsa libera esse non possit, filii tamen eius pervenient ad libertatem. nam hæc adiectio ‘cum filiis’ non facit condicionem, nisi mihi proponas aliam sententiam testatoris fuisse: tunc enim pro condicione erunt hæc verba accipienda․ condicionem autem non facere argumento est et edictum prætoris, quo ita cavetur ‘ventrem cum liberis in possessionem esse iubebo’ : placet enim, etsi nulli liberi sint, ventrem tamen ex edicto in possessionem mittendum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
