Digesta Iustiniani 40.2.4
inscriptio Iulianus libro quadragensimo secundo digestorum
D.40.2.4pr. Si pater filio permiserit servum manumittere et interim decesserit intestato, deinde filius ignorans patrem suum mortuum libertatem imposuerit, libertas servo favore libertatis contingit, cum non appareat mutata esse domini voluntas․ sin autem ignorante filio vetuisset pater per nuntium et antequam filius certior fieret, servum manumisisset, liber non fit․ nam ut filio manumittente servus ad libertatem perveniat, durare oportet patris voluntatem: nam si mutata fuerit, non erit verum volente patre filium manumisisse.
D.40.2.4.1 Quotiens dominus servum manumittat, quamvis existimet alienum esse eum, nihilo minus verum est voluntate domini servum manumissum et ideo liber erit․ et ex contrario si se Stichus non putaret manumittentis esse, nihilo minus libertatem contingere․ plus enim in re est, quam in existimatione et utroque casu verum est Stichum voluntate domini manumissum esse․ idemque iuris est et si dominus et servus in eo errore essent, ut neque ille se dominum nec hic se servum eius putaret.
D.40.2.4.2 Minor viginti annis dominus nec communem quidem servum sine consilio recte manumittit․ Paulus notat: sed si pignori obligatum sibi minor viginti annis manumitti patiatur, recte manumittitur, quia non tam manumittere is quam non impedire manumittentem intellegitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
