Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 40.2.20.2

DE MANUMISSIS VINDICTA

inscriptio Ulpianus libro secundo de officio consulis

D.40.2.20pr. Si rogatus sit minor viginti quinque annis manumittere per fideicommissum, incunctanter debet ei permitti, nisi si proprium servum rogatus fuit manumittere: hic enim conferenda erit quantitas emolumenti, quæ ad eum pervenit ex iudicio eius qui rogavit, cum pretio eorum quos rogatus est manumittere.

D.40.2.20.1 Sed et si hac lege ei servus fuerit donatus, ut manumittatur, permittendum erit manumittere, ne constitutio divi Marci superveniens cunctationem consulis dirimat.

D.40.2.20.2 Matrimonii causa manumittere si quis velit et is sit, qui non indigne huiusmodi condicionis uxorem sortiturus sit, erit ei concedendum.

D.40.2.20.3 Mulieri quoque volenti suum filium naturalem vel quem ex supra scriptis manumittere permittendum esse Marcellus scribit.

D.40.2.20.4 Consul apud se potest manumittere, etiamsi evenerit, ut minor annis viginti sit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑