Digesta Iustiniani 40.2.15
inscriptio Paulus libro primo ad legem Æliam Sentiam
D.40.2.15pr. Etiam condicionis implendæ causa minori viginti annis manumittere permittendum est, veluti si quis ita heres institutus sit, si servum ad libertatem perduxerit.
D.40.2.15.1 Ex præterito tempore plures causæ esse possunt, veluti quod dominum in proelio adiuvaverit, contra latrones tuitus sit, quod ægrum sanaverit, quod insidias detexerit․ et longum est, si exequi voluerimus, quia multa merita incidere possunt, quibus honestum sit libertatem cum decreto præstare: quas æstimare debebit is, apud quem de ea re agatur.
D.40.2.15.2 Plures vindicta pariter manumitti possunt et sufficit præsentia servorum, ut vel plures manumitti possint.
D.40.2.15.3 Absens quoque causam probare per procuratorem poterit.
D.40.2.15.4 Si duo matrimonii causa manumittent, recipi causa non debet.
D.40.2.15.5 Hi qui in Italia vel alia provincia domicilium habent, apud alterius provinciæ præsidem consilio adhibito manumittere possunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
