Digesta Iustiniani 40.16.4
inscriptio Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam
D.40.16.4 Si libertinus per collusionem fuerit pronuntiatus ingenuus, conlusione detecta in quibus causis quasi libertinus incipit esse. medio tamen tempore, antequam collusio detegatur, et post sententiam de ingenuitate latam utique quasi ingenuus accipitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
