Digesta Iustiniani 40.16.2
inscriptio Ulpianus libro secundo de officio consulis
D.40.16.2pr. Conlusionem detegere ingenuitatis post sententiam intra quinquennium posse divus Marcus constituit.
D.40.16.2.1 Quinquennium autem continuum utique accipiemus.
D.40.16.2.2 Sicubi plane ætas eius, cuius retractatur conlusio, differendam retractationem in tempus pubertatis vel alterius rei suadeat, quinquennium non currere dicendum est.
D.40.16.2.3 Quinquennium autem non ad perficiendam retractationem, sed ad inchoandam puto præfinitum: aliter atque circa eum, qui ex libertinitate se in ingenuitatem petit.
D.40.16.2.4 Oratione divi Marci cavetur, ut etiam extraneis, qui pro altero postulandi ius haberent, liceret detegere collusionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
