Digesta Iustiniani 40.14.3
inscriptio Pomponius libro quinto senatus consultorum
D.40.14.3pr. Hoc sermone ‘adgnitis natalibus’ de nullis aliis intellegendum est senatum sensisse quam ingenuis.
D.40.14.3.1 Verbo autem ‘relinquerent’ etiam hoc intellegendum est, ut quæcumque ex re eius, a quo manumissi erant, adquisita habeant, restituant. sed id quemadmodum accipiendum sit, videndum est, utrumne quæ ignorantibus dominis abstulissent, item quod ex his adquisitum, reddere debeant, an vero etiam concessa et donata a manumissoribus amplexi sint: quod magis est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
